Livro Oratio de Hominis Dignitate em latim

Oratio de Hominis Dignitate de Giovanni Pico Della Mirandola - Livro completo para download e leitura no computador, tablet ou celular.

 7
Livro Oratio de Hominis Dignitate em latim

1. Legi, Patres colendissimi, in Arabum monumentis, interrogatum Abdalam sarracenum, quid in hac quasi mundana scena admirandum maxime spectaretur, nihil spectari homine admirabilius respondisse.
2. Cui sententiae illud Mercurii adstipulatur: «Magnum, o Asclepi, miraculum est homo».

3. Horum dictorum rationem cogitanti mihi non satis illa faciebant, quae multa de humanae naturae praestantia afferuntur a multis: esse hominem creaturarum internuntium, superis familiarem, regem inferiorum; sensuum perspicacia, rationis indagine, intelligentiae lumine, naturae interpretem; stabilis evi et fluxi temporis interstitium, et (quod Persae dicunt) mundi copulam, immo hymeneum, ab angelis, teste Davide, paulo deminutum.

4. Magna haec quidem, sed non principalia, idest quae summae admirationis privilegium sibi iure vendicent.
5. Cur enim non ipsos angelos et beatissimos caeli choros magis admiremur?

6. Tandem intellexisse mihi sum visus, cur felicissimum proindeque dignum omni admiratione animal sit homo, et quae sit demum illa conditio quam in universi serie sortitus sit, non brutis modo, sed astris, sed ultramundanis mentibus invidiosam.
7. Res supra fidem et mira.

-------------------------------------------------------

Livro completo de domínio público e sem modificações com 34 páginas em PDF para você baixar e ler em seu computador, tablet ou celular.
FAÇA O DOWNLOAD DO ARQUIVO ABAIXO...

Arquivos